- MUSSAHIR
- MUSSAHIRapud Arabes Scriptores, avisest, quae postquam totâ die in quaerendo victu occupata fuit, totam noctem ducit insomnem et perpetuâ modulatione audientes ita afficit, ut eorum nemo sit, qui de somno cogitet: dicta quasi excitans. Vide Bochart. Hieroz. Parte posteriori l. 6. c. 14. ubi de Avibus fabulos. apud Arabes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.